Latin
94.38.25 to 94.38.40
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.38.25-40
Unproofread scanNot analysed yet
Causae videlicet pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. (Lib. II in Evang. ,homil. 26, n. 6.) Videndum quae culpa, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit dicens: Lazare, veni foras (Joan. XI, 43); et postmodum is qui vivens egressus fuerat a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset, qui fuerat ligatus institis, tunc dixit Jesus discipulis suis: Solvite cum et sinite abire (Ibid. ,45). Scilicet ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit. Sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel solvere, studeant vel ligare. Sed utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est: ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor quisque vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat juste vel injuste. Nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne et si injuste ligatus est, ex ipsa, tumidae reprehensionis superbia. culpa quae non erat, fiat.