# Sententiarum Libri Quinque 94.39.1-22

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.39.1 to 94.39.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.1

De pastoribus non recte gradientibus. (Reg. Past., part. I, c. 2.) Sunt nonnulli qui solerti cura spiritualia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant vivendo conculcant. Repente docent quae non opere, sed meditatione didicerunt, et quod verbis praedicant moribus impugnant. Unde fit ut cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Per prophetam Dominus contra contemptibilem pastorum scientiam queritur, dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae, quae [Edit., qua] conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverunt, haec bibebant (Ezech. XXXIV, 18, 19). Aquam quippe limpidissimam pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt, sed eamdem aquam pedibus turbare est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet pastorum turbatam pedibus oves bibunt, cum subjecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed sola quae conspiciunt exempla pravitatis imitantur. Qui cum dicta sitiunt, quia per opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. Nemo amplius in Ecclesia nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Qui ad sanctitatis speciem deductus vel verbo caeteros destruit vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacri officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. (Reg. Past., part. I, c. 4.) Saepe suscepta cura regiminis cor per diversa diverberat, et impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad multa. Unde quidam sapiens provide prohibet dicens: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccli. XI, 10); quia videlicet nequaquam plene in uniuscujusque operis ratione colligitur, dum mens per diversa partitur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
