Latin
94.39.45 to 94.39.61
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.39.45-61
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt nonnulli qui, dum aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plusquam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur. Unde recte dicitur: Vel grandi et torte naso (Ibid.) . Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plus quam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto pede vel manu est, qui viam Domini pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditus exsors vacat; quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. Gibbus vero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his quae [in] infimis calcantur intendat. Qui etsi aliquando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non attollit, quia cogitationis statum erigere non valet quem terrenae usus sollicitudinis curvum tenet. Lippus namque est, cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmantia palpebra grossescunt. Quorum quia infusione crebro atteritur [Edit. ,atteruntur], etiam acies pupillae vitiatur. Sunt nonnulli quorum sensum carnalis vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actum caligant. Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos, ut videas (Apoc. III, 18). Collyrio quippe oculos, ut videamus, inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Albuginem habet sacerdos in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae sive justitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra videt, albuginem tolerans nil videt, quia videlicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, cogitationem intimae claritatis apprehendit.