# Sententiarum Libri Quinque 94.40

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 2, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.40

De episcopis qui pro ordinationibus munera libenter accipiunt. (Lib. I in Evang., homil. 4, n. 4.) Nonnulli episcoporum donum accepti Spiritus in usum solent negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. (Actor. VIII, 18.) Hinc est enim quod Simon per impositionem manus edita miracula concupiscens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit, scilicet, ut deterius venderet quod male comparasset. Redemptor noster flagello de resticulis facto de templo turbas ejecit, cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II, 15). Columbas quippe vendere est impositionem manus, qua Spiritus accipitur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Sunt nonnulli qui nummorum quidem praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum, quod gratis acceptum est gratis non tribuunt; quia de impenso officio sanctitatis nummum favoris expetunt. Cum justum virum describeret Isaias propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa. III, 15). Neque enim dicit: Qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni: quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus ab obsequio est subjectio indebite impensa; munus a manu, pecunia; munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum ullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. (Moral. XII, 54, n. 62.) Plerumque fit ut quisquis aurum, vel bona corporalia ab hominibus accipere contemnat, sed quia haec non accipit, majores ab eis recipere laudes quaerat. Et fortasse munus se accepisse non aestimat, quia bona corporalia accipere recusat. Sicut superius dictum est, aliquando munus a manu, aliquando vero ab ore porrigitur, nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit; qui autem verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Plerumque sacerdos etsi exteriora dona, quae terrenae forsitan necessitati congruunt, pro impositione manuum accipere recusat, plus est quod sibi retribui appetit, cum ultra meritum laudari desiderans, munus ab ore quaerit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
