# Sententiarum Libri Quinque 94.43.1-24

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.43.1 to 94.43.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.43.1

De invidis vel protervis subditis. (Reg. Past., part. III, c. 8.) Plerumque subditi sub pastorali regimine constituti, dum valde de se elati praesumunt, exprobrando caeteros dedignantur, et singulariter summa aestimant cuncta quae agunt. Subtiliter itaque ab arguente discutienda sunt opera protervorum, ut in quo sibi placent ostendantur quia Deo displicent. Tunc protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse credunt male acta monstramus; et unde adepta gloria creditur, inde utilis confusio subsequatur. Nonnunquam subditi, cum se vitium proterviae minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correctionem veniunt, si alterius culpae manifestioris, et ex latere requisitae in proprio confunduntur; ut ex eo quod defendere nequeunt, cognoscant se tenere improbe quod defendunt. Cum proterve Paulus Corinthios adversum se invicem videret inflatos, ut alius Apollo, alius Pauli, alius Cephae, alius Christi esse se diceret (I Cor. I, 12; III, 4), incestus culpam in medium deduxit, quae apud eos et perpetrata fuerat, et incorrecta remanebat, dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris quis habeat. Et vos inflati estis, et non magis lectum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui opus fecit (I Cor. V, 1, 2). Ac si aperte dicat: Quid vos per proterviam hujus vel illius dicitis, qui per dissolutionem negligentiae nullius vos esse monstratis? (Reg. Past., part, iii, c. 10.) Admonendi sunt invidi subditi, ut perpendant quantae caecitatis sunt qui alieno profectu deficiunt, aliena exaltatione contabescunt. Quantae infelicitatis sunt, qui melioratione proximi deteriores fiunt; dumque augmenta alienae prosperitatis aspiciunt, apud semetipsos anxie afflicti, cordis sui peste moriuntur. Quid invidis infelicius, quos dum conspecta felicitas afficit, poena nequiores reddit? Aliorum vero bona, quae habere non possunt, si diligerent, sua fecissent [Ed., facerent]. Nostra nimirum sunt bona aliorum, quae, etsi imitari non possumus, amamus in aliis;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
