Latin
94.43.25 to 94.43.47
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.43.25-47
Unproofread scanNot analysed yet
et amantium fiunt quaeque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, quantae virtutis est charitas, quae, alieni laboris opera nostra sine labore facit. Dum se invidi a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Quia enim ipse coelum perdidit, condito hoc homini invidit, et damnationem suam perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Cognoscant invidi quantis lapsibus subcrescentis ruinae subjaceant, quia dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad exstinguendam vitam. Unde scriptum est: Et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain vero et ad munera illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus (Gen. IV, 4)· Itaque livor sacrificii fratricidii seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utcumque esset, amputavit. Dicendum est invidis quia dum se ista intrinsecus peste consumunt, etiam quidquid in se aliud boni habere videntur, interimunt Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). Per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire (Moral. XXVI, c. 1, n. 1). Ille est vere humilis subjectus in bonis, qui non est defensor in malis. Nam dum de malis suis subjectus arguitur, et contra verba arguentis accenditur, quando de honis suis quasi humiliter titubat, per humilitatis vocem ornari appetit, non doceri.