# Sententiarum Libri Quinque 94.44.1-25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.44.1 to 94.44.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.44.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.44.1

De clericis, quales eos oporteat esse. (Lib. II, in Evang., homil. 17, n. 18.) Clericus admonendus est quatenus sic vivat, ut bonum exemplum vitae suae saecularibus praebeat. In clerico si quid juste reprehenditur, ex ejus vitio ipsa religionis nostrae aestimatio gravatur. (Reg. Past., p. III, c. 4.) Clerici discant ut quae a senioribus suis jubentur impleant, ut humiliter eorum imperiis subjaceant; ut nec subjectio eos conterat, nec locus superior extollat. Clerici discant quomodo ante occulti arbitris oculos per humilitatem et obedientiam sua interiora componant, quatenus non reprobi puniantur, sed cum electis aeterna praemia sortiantur. Admonendi sunt clerici, ut tanto circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat. Dicendum est clericis, ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident; ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora demergantur. Admonendi sunt clerici, ne cum culpas suorum praepositorum considerant, sic eorum prava apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent; quia facta praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. (Ibid. 6, 7.) Plerosque clericos ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit, quia dum se delinquere nesciunt, necesse est ut a pluribus increpentur. Verecundos clericos plerumque ad melius exhortatio modesta componit, quia ad conversionem sufficit quod doctor eis mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. Major profectus modestis clericis adducitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi manu linguae blandientis ex latere tangatur. (Ibid. c. 8.) Pusillanimes clericos aptius ad iter bene agendi reducimus, si quaedam illorum bona ex latere requiramus, ut dum in eis alia reprehendendo corripimus, alia amplectendo laudemus, quatenus eorum teneritudinem laus audita nutriat, quam culpa increpata castigat. Plerumque utilius apud clericos proficimus, si et eorum bene gesta memoramus.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
