# Sententiarum Libri Quinque 94.44.26-48

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.44.26 to 94.44.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.44.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.44.26

(Reg. Past. p. III, c. 11.) Et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc no perpetrari debeant prohibemus. Plerique clericorum dum in culpa sua deprehendi metuunt, semper improbas defensiones quaerunt, semper pavidis suspicionibus agitantur. Nihil quippe est ad defendendum puritate tutius, nihil ad dicendum veritate facilius. Nam dum fallaciam suam tueri cogitur, labore duro cor fatigatur. Plerumque in culpa clerici deprehensi, dum quales sint cognosci refugiunt, sese sub fallaciae velamen [Ed., velamine] abscondunt, et hoc quod peccant, quodque jam aperte cernitur, excusare moliuntur. Plerumque contingit ut is qui pravorum clericorum culpas corripere studet, aspersae falsitatis nebulis seductus, pene amisisse se videat quod de eis jam certum tenebat. Per prophetam dicitur: Ibi habuit foveam ericius (Isa. XXXIV, 15). Ericii quippe nomine impurae mentis seseque callide defendentis duplicitas designatur. Ericius namque cum apprehenditur, ejus et caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit, et intra tenentis manus totum simul amittitur quod totum simul ante videbatur. Cum impurae mentes in suis excessibus comprehenduntur, quasi caput ericii cernitur, quia que initio ad culpam peccator accesserit, videtur. Pedes ericii conspiciuntur: quia quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur, et tamen adductis repente excusationibus, impura mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. Caput subtrahit; quia miris defensionibus pec inchoasse malum aliquod ostendit. Quasi sphaera in manu tenentis ericius remanet: quia is qui corripit, cuncta quae jam cognoverat subito amittit, involutumque intra conscientiam tenet peccatorem; et qui totum jam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus, totum pariter ignorat. Foveam ericius habet in reprobis; quia malitiosae mentis duplicitas sese intra se colligens abscondit in tenebris defensionis.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
