Latin
94.44.49 to 94.44.56
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.44.49-56
Unproofread scanNot analysed yet
Per Habacuc prophetam dicitur: Ecce dies Domini venit magnus, et horribilis super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos. Quid enim per civitates munitas exprimitur, nisi suspectae mentes, et fallaci semper defensione circumdatae, quae quoties earum culpa corripitur, veritatis ad se jacula non admittunt? Quid per excelsos angulos (duplex quippe semper est in angulis paries) nisi impura corda signantur? quae dum veritatis simplicitatem fugiunt, ad semetipsa quodammodo duplicitatis perversitate replicantur. Ira quippe extremi judicii humana corda et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. Tunc munitae civitates cadunt, quia mentes Deo impenetratae damnabuntur. Tunc excelsi anguli corruunt. quia corda quae se per impuritatis prudentiam erigunt per justitiae sententiam prosternuntur