# Sententiarum Libri Quinque 94.45.49-64

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.45.49 to 94.45.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.49

Paulus apostolus quasi quibusdam monachis absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus, dicit: Non deserentes collectionem notram, sicut est consuetudinis quorumdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem (Heb. X, 25). Laborantem quippe consolari est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis. (Moral. V, 31, n. 55.) Plerique monachorum, quia ab operibus mundi non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt quam vigilare potuerunt; quia in eo quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio, ad desideria immunda frigescat, ne in ipsis bonis desideriis plus justo inferveat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo, a perfectione languescat. Bonus monachus ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium ejus mens virtutibus intenta, quasi vigilans dormit. Unusquisque monachus ad contemplanda interna minime perducitur, nisi ab his quae exterius implicant, studiose subtrahitur [Ed., subtrahatur]. Hinc etenim per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire (II Tim. II, 4). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (Matth. VI, 24). Per Prophetam Dominus admonet, dicens: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Ps. XLV, 11). Quia videlicet nequaquam notitia interna conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
