Latin
Book 2, Chapter 46
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.46
Unproofread scanNot analysed yet
De humilitate, vel opere eorum. Admonendus est monachus ut reverentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, atque ea quae mundi sunt perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. (Moral. lib. V, c. 11, n. 20.) Piae monachorum mentes, cum deest exteriorum curarum administratio, in his exterioribus implicari non quaerunt. Graviter autem etiam, cum adsunt, ferunt, quia per exteriorum curam a se exire pertimescunt. Omnes monachi qui in coris exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione, atque in conscientiae suae habitatione consistunt. Hinc de Jacob scriptum est: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis (Gen. XXV, 27). In tabernaculis habitare, est sese intra secreta mentis restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare. Electi monachi, cum eis transitoria prosperitas arridet, favorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius hoc, unde exterius sublevantur, calcant. Electi monachi nullis pravae actionis clamoribus perstrepunt, nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, sed nimirum curis praesentis vitae necessariis immoderatius occupari refugiunt. (Num. 21.) Saepe bona agentes monachi, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haeredilatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina quotidie etiam de minimis purgat.