Latin
94.47.42 to 94.47.48
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.47.42-48
Unproofread scanNot analysed yet
nimirum projecit oliva florem quem proposuit, quia rudimenta boni studii ad perfecta opera non perduxit. Sciendum summopere est quia plerumque monachis hoc evenire consuevit qui Deum puro ac simplici studio non sequuntur, quod in libro beati Job scriptum est: Congregatio hypocritae sterilis (Job. XV, 34). Coepta enim bona non amitterent, si hypocritae non fuissent. Congregant vero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio; quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti Judicis in fecundi et aridi apparent.