# Sententiarum Libri Quinque 94.48

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 2, Chapter 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.48

De monachis curis saeculi se implicantibus. (Moral. V, c. 11, n. 19.) Nequaquam mens monachi ad superna attollitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat? Bene autem per Psalmistam dicitur: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Ps. XLV, 11): quia qui vacare Deo negligit, suo sibi judicio lumen ejus visionis abscondit. Monachi, qui rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt; cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt. (Num. 20.) Pravae monachorum mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsas versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsas tamen sub pondere inquietae quietis elaborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsas funditus deserunt; et fugitiva haec temporalia per cogitationum passus sequuntur. In libro Genesis scriptum est: Factus est Esau gnarus venandi, et homo agricola (Gen. XXV, 27). Quid enim per venationem Esau, nisi eorum monachorum vita figuratur qui in exterioribus voluptatibus fusi carnalia acta sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores hujus saeculi tanto magis exteriora incolunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. (Num. 21.) Dissimulanda sunt monachis quae exterius favent, reprimenda [quae interius perstrepunt, declinanda] quae quasi necessaria involvunt; et tamen in his omnibus adhuc districti examinis flagella metuenda. Plerumque ipsa nostra perfectio culpa non caret, nisi hanc severus Judex in subtili lance examinis misericorditer penset. (Lib. I in Evan., homil. 17, n. 14.) Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu curae terrenae a coelesti desiderio obdurescit animus; et dum ipso sua usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet quae pertinent ad charitatem Dei. Sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Cant. I, 5). Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam minime custodimus, quia dum extraneis cogitationibus [Ed., actionibus] implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
