Latin
94.5.1 to 94.5.33
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.5.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
De passione et morte Jesu Christi. (Moral. XII, c· 12, n. 16.) Passioni Dominus appropinquans, infirmantium in se vocem sumpsit, corumque timorem ut abstraheret suscepit, dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Et rursum per obedientiam vim fortitudinis ostendens, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas Conditoris nostri etiam contra nostram voluntatem fiat. (Moral. II, c, 38, n. 62.) Redemptor noster interrogatus passionis tempore, Dei se Filium testatur· Unde et conquirentes dicunt: Quid adhuc egemus testibus? ecce ipsi audivimus blasphemias (Matth. XXVI, 65). Sed contra Deum stulte nil dixit, quia vera loquens, hoc de se infidelibus etiam moriendo intulit quod paulo post Redemptor omnibus resurgendo monstravit. (Moral. XXXIII, c. 15, n. 31.) Diabolus confessus fuerat Filium Dei (Matth. VIII, 29), sad tamen purum illum hominem mori credidit ad cujas mortem Judaeorum persequentium animas concitavit. Sed in ipso traditionis tempore tarde jam cognovisse intelligitur, quod illa ejus morte puniretur. Unde et Pilati conjugem somniis terruit, ut vir illius a Justi persecutione cessaret. Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat valde ut peccatorum mortem juste morientium solveret mors justi injuste morientis. Quod quia diabolus usque ad tempus passionis illius ignoravit, quasi mere avis illusus, divinitatis ejus laqueum pertulit, dum humanitatis ejus escam momordit. (Lib. II in Evang. homil. 21, n. 7.) Si passionis tempore Christus de cruce descenderet, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret. Sed exspectavit paululum, toleravit probra, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem; et qui de cruce descen-. dere noluit (Matth. XXVII, 42), de sepulcro surrexit. Plus igitur est de sepulcro resurgere quam de cruce descendere.