# Sententiarum Libri Quinque 94.5.34-59

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 94.5.34 to 94.5.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.5.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.5.34

Plus fuit mortem resurgendo destruere quam vitam descendendo servare. Cum Judaei Christum ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, eum se vicisse crediderunt: nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt. Sed ecce de morte nomen ejus per mundum crevit, ex qua hoc infidelis turba se exstinxisse credidit; et quae gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad gloriam suam cognoscit pervenisse per poenam. (Moral. XIV, c. 49, n. 57.) Cum ad crucis horam ventum esset, Domini discipulos gravis ex persecutione Judaeorum timor invasit: fugerunt singuli, mulieres astiterunt, de quibus figuraliter recte beatus Job ait: Et consumptis carnibus, remanserunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX, 20). Quasi ergo consummata carne, os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo ejus, passionis tempore fugientibus discipulis, juxta se mulieres invenit. Stetit equidem aliquandiu Petrus in Domini passione, sed tamen post territus negavit (Matth. XXVI, 70). Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27). Sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est: quod adolescens quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum: at ille, rejecta sindone, nudus profuqit ab eis (Marc. XIV, 51). [Lib. I in Ezech homil. 8, n. 24.] Qui etsi post, ut verba sui Redemptoris audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse, neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum stetisse memorantur. De Domino Jesu Christo ante passionem scriptum est: Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV, 11). Sed tamen dum passioni propinquaret, ut humanitatis ejus infirmitas monstraretur, rursum scriptum est de eo: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 43). In documento ergo utriusque naturae huic et angeli ministrare, hunc et angelus confortare describitur. Unus in utraque natura;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
