Latin
94.5.60 to 94.5.84
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.5.60-84
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Cui ante passionem suam et angeli ministrant, et hunc angelus confortat. Post passionem vero atque resurrectionem ejus, huic angeli ministrare possunt, sed jam hunc confortare non possunt. (Moral. XVIII, c. 40, n. 64.) Libet inter haec mentis oculos ad illum latronem ducere, qui de fauce diaboli ascendit crucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venerit, et qualis a patibulo abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruentus, sed interna gratia est mutatus in cruce. Et ille qni mortem fratri intulit, morientis Domini vitam praedicavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Hujus latronis in cruce clavi manus pedesque ligaverunt, nihilque in eo a poenis liberum, nisi cor et lingua, remanserat. Inspirante Deo totum illi obtulit quod in se liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est, corde creneret ad justitiam, ore confiteretur ad salutem (Rom. X, 10). Confitebatur Deum latro quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientem. (Num. 65.) Sed hi qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem huminis ab ipsius esse virtute hominis suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret: Confessio et magnificentia opus ejus (Ps. CX, 3). Ab eo itaque accipimus recta confiteri a quo nobis et magna dantur operari. (Moral. XXIX, 14, n. 26.) Dum Jesus angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit, atque ad innumera corda credentium sanctam Ecclesiam tetendit, cui per prophetam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuus consolida. Ad dexteram enim et ad loevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isai. LIV, 2).