# Sententiarum Libri Quinque 95.1

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.1

De voluntate Dei ac permissu. (Moral. VI, 18, n. 33.) Justus et misericors Deus mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus: [atque ea, quae permittit,) sic tolerat, ut haec in sul consilii usum vertat. Miro modo fit ut quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit; quia dum in bonum usum mala facta vertuntur, ejus consilio militant etiam quae ejus consilio repugnant. Scriptum est: Magna opeta Do~ mini, exquisita in omnes voluntates ejus (Ps. CX, 2). Sic namque ejus opera magna sunt, ut per omne quod ab hominibus agitur, ejus voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur unde repelli putabatur. Rursum scriptum est: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Ps. CXXXIV, 6). Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 39). Restat ergo ut in cunctis quae agimus vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio devote famulari, et quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest; sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat: ejusque sibi pondera levigat, qui hanc subjecto cordis humero volens portat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
