# Sententiarum Libri Quinque 95.10.1-23

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.10.1 to 95.10.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.10.1

De jejunio vel abstinentia. (Reg. Past., part. III, 19.) Abstinentes sollicite semper aspiciant ne cum gulae vitium fugiunt, acriora his vitia ex virtute generentur; ne dum carnem macerant, ad impatientiam spiritus erumpat [Ed., erumpant]: et nulla jam virtus sit quod caro vincitur, si spiritus ab ira superetur. Admonendi sunt abstinentes ut semper in monitione abstinentiam custodiant, et nunquam hanc apud occultum judicem eximiae virtutis credant; ne si fortasse magni esse meriti creditur, cor in elatione sublevetur. Per Isaiam prophetam Dominus dicit: Nunquid tule est jejunium quod elegi? Sed frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Isa. LVIII, 5). Qua in re pensandum est virtus abstinentiae quam parva respicitur, quae non nisi ex aliis virtutibus Commendatur. Joel propheta, docens quale sit a Domino jejunium acceptabile, ait Israelitico populo: Sanctificate jejunium (Joel. II, 15). Jejunium quippe sanctificare est adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Admonendi sunt abstinentes ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt indigentibus largiuntur. Solerter audiendum est quod per prophetam Dominus redarguit, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto, et in sep imo mense per hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comeditis et bibitis, nunquid non vobis comeditis et vobis metipsis bibitis (Zach. VII, 5 seq.)? Non enim Deo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae ventri ad tempus subtrahit, non inopibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Plerumque abstinentes impatientiae, saepe vero superbiae culpa comitatur; nisi enim mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam Petrus cum diceret: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam (II Petr. I, 5); protinus vigilanter adjungeret, dicens: In abstinentia autem patientiam (Ibid., 6).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
