# Sententiarum Libri Quinque 95.10.24-48

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.10.24 to 95.10.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.10.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.10.24

Deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit. Nisi cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Dum igitur plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur; sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur. Nisi enim aliquando mens ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus arrogans studuisset numerare, dicens: Jejuno bis in sabbato (Luc. XVIII, 12). (Lib. I in Ev., hom. 12, n. 1.) Sunt plerique qui corpus per abstinentiam affligunt, sed de ipsa sua abstinentia humanos favores expetunt, doctrinae inserviunt, indigentibus multa largiuntur; sed quasi fatuae profecto sunt virgines, quia solam laudis transitoriae retributionem quaerunt. (Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 8.) Magna est virtus abstinentiae, sed si quis ita ab alimentis abstineat, ut caeteros in cibo dijudicet, et alimenta eadem quae Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus etiam damnet; quid huic virtus abstinentiae facta est; nisi laqueus culpae? Cum nostra corpora per abstinentiam domamus, quid aliud quam carnalia sacrificia omnipotenti Domino exhibemus, sicut per Paulum dicitur: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem (Rom. XII)? Egregius Psalmista David nullam esse abstinentiam sine concordia designans, sit: Laudate eum in tympano et choro (Ps. CL, 4). In tympano enim corium siecum resonat, in choro autem voces concorditer cantant. Quid ergo per tympanum nisi abstinentia, et quid per chorum nisi charitatis concordia designatur? Qui itaque sic abstinentiam tenet ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano Deum, sed non laudat in choro.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
