# Sententiarum Libri Quinque 95.11

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.11

De spontanea paupertate. (Moral. lib. X, c. 31, n. 52.) Quisquis, stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen judiciariae potestatis obtinebit ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Relinquentes temporalia et adipiscentes paupertatem spontaneam, gloriam potestatis aeternae merenti sunt. (Lib. II, in Ezech., homil. 6, n. 16.) Quid itaque in hoc mundo stultius quam sua deserere? Et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo judices venire? Sanctus quisque non ideo terrena deserit ut haec possidere, in hoc mundo multiplicius possit, secundum quod Veritas ait: Si quis omnia reliquerit propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit, sed appetit. Nec qui unam uxorem deserit, centum recepturus est; sed per centenarium numerum perfectio designatur, postquam etiam vita aeterna promittitur, quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit quod dedit, qui perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget, etiam si haec non habet. Ille enim pauper est qui eget eo quod non habet. Nam et qui non habens, habere non appetit, dives est. Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene convenit, non est pauper. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). [Moral. XXVI, 27, n. 49.] Scriptura sacra plerumque pauperes humiles vocare consuevit; quia enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt spiritu qui elati in suis conscientiis non sunt.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
