Latin
95.13.49 to 95.13.55
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.13.49-55
Unproofread scanNot analysed yet
Paulus apostolus egregius scilicet praedicator ait: Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20). Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus justae mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suae corruptionibus servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur. Electi molestia vincti sunt, quia adhuc corruptionis suae poena deprimuntur. Sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur molestiae vinculis, relaxamur. Praesentari namque jam Deo cupimus sed adhuc mortalis corporis obligatione praepedimur·