Latin
95.14.27 to 95.14.51
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.14.27-51
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt; quia caput in lapidem tenere contemnunt. (Moral. lib. V, c. 6, n. 9.) Sancti viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum, semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt, atque intus se ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui a perturbatione hominum (Ps. XXX, 21). Quod quamvis perfecte postmodum fiat, etiam nunc ex magna parte agitur, cum a temporalium desideriorum tumultibus delectatione in interiora rapiuntur; ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Paulos apostolus per contemplationem mentis mortuos, et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3, 4). Qui enim mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit; ut exstinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondat. (Moral. lib. XXIII, c. 21, n. 41.) David sanctus aeternam patriam contemplatus, et haec mala pensans in quibus erat, atque illa bona considerans in quibus adhuc non erat, ait: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Ps. XXX, 23). Sublevatas in exstasi, quod nostri interpretes pavorem non proprie vocaverunt, a vultu oculorum Dei vidit se esse projectum; quia omnis electus post interni luminis visionem, quae in ejus anima per contemplationis gratiam radio claritatis emicuit, ad semetipsum redit: et cognitione percepta, vel quibus illic bonis deesset, vel quibus malis hic adesset, invenit. (Num. 42, 43.) Perfectam animam ista compunctio afficere familiarius solet, quia [Ed. ,qua) omnes imaginationes corporeus insolenter sibi obviantes decutit, et cordis oculum figere in ipso radio incircumscriptae lucis intendit.