# Sententiarum Libri Quinque 95.14.52-67

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.14.52 to 95.14.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.14.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.14.52

Has quippe figurarum corporalium species ad se intus ex infirmitate corporis traxit; sed perfecte compuncta hoc [Ed., hic] summopere invigilat, ne cum veritatem quaerit, eam imaginatio circumscriptae visionis illudat. Aliquando mens justi ad quamdam inusitatam dulcedinem interni saporis admittitur, et raptim aliquo modo ardenti spiritu afflata renovatur: tantoque magis amat [Ed., inhiat], quanto magis quod amet, degustat. Atque hoc intra sa appetit quod sibi dulce sapere intrinsecus sensit: quia videlicet ejus amore dulcedinis sibi coram se viluit; et postquam hanc utcunque percipere potuit, quid sine illa dudum fuisset, invenit. Unusquisque vir sanctus incircumscriptae veritati jam inhaerere conatur; sed ab ejus fortitudine sua adhuc infirmitate repellitur: et quia ejus munditiae contemperari non valet, flere dulce habet, sibique ad se cadenti infirmitatis suae lacrymas sternere. Neque enim potest mentis oculum in id quod intra se raptim conspexerat figere, quia ipso vetustatis suae usu deorsum ire compellitur. Inter haec anhelat, aestuat, super se ire conatur; sed ad familiares tenebras victa fatigatione relabitur. Bene per Psalmistam dicitur: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psalm. XXX, 23). (Moral. XVIII, 41, n. 66.) Contemplatus quippe interna gaudia visionis Dei, et socialem frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima: vidit quo jaceret, quia ad hoc conditus fuerat ut in coelestibus stare potuisset: [pensavit ubi esset,] et quod esset ingemuit. Projectumque se a vultu oculorum Dei doluit, quia ima comparatione lucis intimae graviores sensit exsilii sui tenebras quas tolerabat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
