# Sententiarum Libri Quinque 95.16

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.16

De pressuris electorum. (Moral. XXVII, c. 37, n. 61.) Bene viventi arcta censura non est ampla via, sed semita, in qua electus quisque studiose constringitur; quia sub praeceptorum custodia sollicite coangustatur. Quasi quaedam angustia est itineris, in hoc quidem mundo vivere, sed de hujus mundi concupiscentia nil habere, aliena non appetere, propria non tenere. laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam fugere, despectumque appetere, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere. Quae videlicet omnia semitae sunt, sed magnae, quia quanto in praesenti vita pro ipsa vivendi custodia angustae sunt tanto amplius in aeterna retributione dilatantur. (Moral. XXVI, c. 13, n. 21.) Reproborum nequitia tritura more electorum vitam, quasi grana a paleis separans premit et purgat. Mali enim bonos magis ab hujus mundi desideriis expediunt, dum affligunt; quia dum multa eis hic violenta ingerunt, festinare illos ad superna compellunt. Bene Israelitico populo Moyse vocante, et Pharaone rege saeviente signatum est (Exod. III, 7). Tunc namque Moyses ad vocandum eumdem populum missus est, cum jam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat excitatus; ut Israelitarum mentes AEgypto deformiter inhaerentes, alius dum vocaret quasi traheret, alius quasi impelleret dum saeviret: et plebs in servitio turpiter fixa, vel provocata bonis, vel malis impulsa moveretur. [Id.] in hoc quotidie saeculo agitur, dum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electis reprobi permittuntur: ut si ad promissionis terram vocati exire negligimus? pressuris saltem saevientibus impellamur: atque haec AEgyptus, videlicet vita praesens, quae nos oppressit blandiens, adjuvet premens; et quae dum fovet, servitutis jugo conterit, libertatis viam dum cruciat, ostentat. Nec sine causa est quod ab injustis justi sinantur affligi: ut scilicet dum futura audiunt bona, quae cupiant, patiantur etiam mala praesentia, quae perhorrescant, atque ad faciliorem exitum dum amor provocat, cruciatus impellat. (Moral. XXVI, c, 16, n. 26.) David Psalmista ait: Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me (Ps. XXXI, 7). Ecce quasi in nocte pressuram nominat, et tamen liberatorem suum inter angustias exsultationem vocat. Foris quidem nox erat in circumdatione pressurae, sed intus carmina resonabant de consolatione laetitiae. (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 32.) Electus quisque dum circumdari se pressuris narrat, et tamen Deum sibi esse exsultationem nominat, procul dubio quasi carmen in nocte cantat, ut ad subsequentis vitea diem felix perveniat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
