# Sententiarum Libri Quinque 95.19.50-65

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.19.50 to 95.19.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.50

Et plerumque amittit quod poterat, quia audacter ea ad quae pertingere non valet arripere festinat. Membrorum nostrorum tunc bene ministeriis utimur, cum sua eis officia distincte servamus. Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem, mutato ordine, voci oculos, luci aures accommodet, huic utraque incassum patent. Si quis odores velit ore discernere, sapores nare gustare, utriusque sensus sibi ministerium, quia pervertit, interimit: dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt. Egregius praedicator ait: Vos estis corpus Christi, et membra de membro (I Cor. XII, 27). [Moral. lib. XXXIV, c. 4, n. 8.] Aliud quippe est membrum corporis, aliud membrum membri. Membrum quippe corporis pars ad totum; membrum vero membri est particula ad partem. Membrum namque membri est digitus ad manum, manus ad brachium; membrum vero est corporis totum hoc simul ad corpus universum: sicut et in spiritali dominico corpore membra de membro dicimus eos qui in ejus Ecclesia ab aliis reguntur·

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
