Latin
Book 3, Chapter 2
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.2
Unproofread scanNot analysed yet
De dispensatione divina. (Dialog. III, c. 14.) Magna est omnipotentis Dei dispensatio, et plerumque contingit ut quibus majora dona [Ed. ,bona] praestat, quaedam minora non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde ipse se reprehendat. Plerumque electi appetunt perfecti esse nec possunt; elaborant in hoc quod a Domine acceperunt, nec tamen laborando praevalent. In his autem quae accepta habent se minime extollunt, et discunt quia ex semetipsis majora bona non habent, qui in semetipsis vincere parva vitia non possunt. Perducto Dominus ad terram promissionis populo, cunctos fortes atque praepotentes adversarios ejus exstinguens, Philisthaeos atque Chananaeos diutius reservavit, ut, sicut scriptum est, in eis experiretur Israel (Judic. III, 4). Nonnunquam, ut dictum est, eis etiam Dominus quibus magna dona tribuit parva quaedam reprehensibilia relinquit, ut semper habeant contra quod bellum gerant, et devictis magnis hostibus, mentem non erigant, quando eos adhuc adversarii etiam minime fatigant. Miro modo fit ut una eademque mens et virtute polleat, et ex infirmitate lassescat, quatenus et ex parte constructa sit, et ex parte se conspiciat esse destructam; ut per bonum quod quaerit et habere non valet, illud servet humiliter quod habet. Quid igitur mirum quod hoc de nomine dicimus, quando illa superna regio in civibus suis ex parte damna pertulit, es ex parte fortiter stetit, ut electi angelorum spiritus dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent? Sic ergo et in unaquaque anima agitur, ut in humilitatis custodia [Ed. ,custodiam] aliquando ad lucra maxima ex minimo damno servetur. (Moral. IV, 24, n. 44.) Plerumque hi qui magnis jam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid renitentes sustinent, ut etiam magna vitae claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliquias nolentes trahant. Magna dispensatione omnipotentis Dei agitur, ut mens proficiens ad virtutem justitiae sua melius infirmitate roboretur, et inde verius in bonis luceat unde eam etiam nolentem parva reprehensibilia humiliter obscurant. Cum Israelitico populo percepta repromissionis terra partiretur, Ephraim tribui Chananaeus gentilis populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius (Josue XVI, 10). Quid Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium signat? Et saepe in magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur. Sed dum inter acta sublimia vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Chananaeus igitur tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium quod subigere non possumus ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus, ut eo de se meus et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit non expugnat.