# Sententiarum Libri Quinque 95.20

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.20

De quatuor virtutibus, id est, prudentia, temperantia, fortitudine atque justitia. (Moral. lib. II, c. 49, n. 76.) Solidum mentis nostrae aedificium prudentia, temperantia, fortitudo, atque justitia sustinet; quia in his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Unde et quatuor paradisi flumina terram irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omnium desideriorum carnalium aestu temperatur. [Nonnunquam dum] menti ignavia subripit, prudentia frigescit; nam cum fessa torpet, ventura non providet. Nonnunquam dum nonnulla menti delectatio subripit, temperantia nostra marcescit: quantum enim ad delectationem praesentium ducimur, minus ab illicitis temperamus. Aliquando se timor cordi insinuat, et vires nostrae fortitudinis turbat: et eo minores con tra adversa existimus, quo quaedam perdere immoderatius dilecta formidamus. Nonnunquam vero amor suus se menti ingerit, eamque latenti motu a rectitudine justitiae divertit; et quo se totam auctori reddere negligit, eo in se justitiae juri contradicit. (Moral. lib. XXXV, c. 8, n. 15.) Quos spiritus gratiae septiformis repleverit, perficit; eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est, prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiae, operationem praebet. Per Trinitatis notitiam quatuor virtutum actio accipitur, et per actionem virtutum quatuor usque ad manifestam Trinitatis speciem pervenitur. (Lib. I in Ezech., homil. 3, n. 8.) Possumus per quatuor mundi partes principales quatuor virtutes accipere, ex quibus reliquae virtutes oriuntur: videlicet, prudentiam, fortitudinem, justitiam atque temperantiam. Quas nimirum virtutes tunc veraciter accipimus, cum earum ordinem custodimus. Prima ex quatuor virtutibus prudentia, secunda fortitudo, tertia justitia, quarta temperantia est. Quid enim prodesse potest prudentia, si fortitudo desit? Scire etenim cuiquam quod non potest facere, poena magis quam virtus est. Sed qui prudenter intelligit quod agat, et fortiter agit quod intellexerit, jam procul dubio justus est; sed ejus justitium temperantia sequi debet, quia plerumque justitia si modum non habet, in crudelitatem cadit. Ipsa vero justitia vere justitia est quae temperantiae freno moderatur, ut in zelo quo quisque fervet sit etiam temperatus [Ed., temperans]; ne si plus ferveat perdat justitiam, cujus servare moderamina ignorat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
