Latin
95.21.1 to 95.21.31
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.21.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
De vita activa et contemplativa. (Lib. I in Ezech. ,homil. 3, n. 9.) Duae sunt sanctorum vivorum vitae, activa scilicet et contemplativa, sed activa prior est tempore quam contemplativa, quia ex bono opere tenditur ad contemplationem. Contemplativa autem major est merito quam activa, quia haec in usu praesentis operis laborat, illa vero sapore intimo venturam jam requiem degustat. Ezechiel propheta ait: Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partes (Ezech. I, 8). Quid itaque per manus nisi activa, et quid per pennas nisi contemplativa vita signatur? Manus ergo hominis sub pennis eorum est, id est, virtus operis sub volatu contemplationis. Duae mulieres in Evangelio. Martha scilicet et Maria, activam et contemplativam designant. Martha etenim satagebat circa frequens ministerium, Maria autem sedebat ad pedes Domini, et verba audiebat ejus. Erat ergo una intenta operi, altera contemplationi. Una activae serviebat per exterius ministerium, altera contemplativae per suspensionem cordis in verbum. Quamvis activa vita bona sit, melior tamen est contemplativa; quia illa cum mortali vita deficit, ista vero in immortali vita plenius excrescit. Unde dicitur: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). Si per activam vitam boni aliquid agimus, ad coeleste tamen desiderium per contemplativam volamus. Unde et apud Moysen activa servitus, contemplativa autem libertas vocatur (Num. 10). Et cum utraeque vitae ex dono sint gratiae, quandiu tamen inter proximos vivimus una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Nemo mortalium cognoscens Deum, ad ejus regnum ingreditur, nisi bene prius operetur. Sine contemplativa ergo vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari non negligunt. Sine activa autem intrare non possunt. si negligunt operari bona quae possunt. (Lib. I in Ezech. ,homil. 6, n. 5.) Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est: illa in servitute, ista in libertate.