Latin
95.21.59 to 95.21.85
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.21.59-85
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dum modo per verbum, modo per exemplum, ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere filios generat; et si in contemplationem mentem tendere non valet, ex eo tamen quod agit exterius, gignere sequaces valet. (Moral. VI, c. 37, n. 61.) Post Liae complexus ad uxorem Rachelem Jacob per venit, quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem jungitur, et postmodum contemplative ad requiem copulatur. Scriptum est: Si emeris servum, Hebraeum sex annis serviet tibi(Exod. XXI, 2). [Lib. I in Ezech. ,homil. 3, n. 11.] Hebraeus enim transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur, et sex annis servire praecipitur, quando unusquisque qui jam ab hoc saeculo mente transit, servitio omnipotentis Domini subditur. Ille, enim vere servire Deo appetit qui ab boc saeculo mente transire didicerit. Servus namque Hebraeus emitur, et sex armis servire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium nisi contemplativa exprimitur? Sex ergo annis servit, ex septimo egreditur liber, qui per activam, quam perfecte exhibuerit, ad contemplativae vitae libertatem transit. Servus Hebraeus emptus post sex annos gratis liber egreditur, quia hi qui postquam omnia fecerint dicunt se inutiles servos, eis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. Isdem servus cum quali veste intraverit, cum tali exeat; quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit perseveret, atquae usque ad finem operis in ea quam inchoavit intentione perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transii, qui in activa vita intentionis suae vestem ad deteriora non mutaverit. Scriptum est in Apocalypsi: Fuctum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1). [Lib. II in Ezech. ,homil. 2, n.