# Sententiarum Libri Quinque 95.22.25-60

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.22.25 to 95.22.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.25

[Moral, XXII, c, 17, n. 43.] Clauso quippe ostio petit in cubiculo, qui tacente ore in conspectu supernae pietatis infundit affectum mentis. Vox vero auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desideria cordis eorum exaudivit auris tua (Ps. XIX, 17). item Veritas dicit: Scit Pater vester quid opus sil vobis, antequam petatis eum (Matth, VI, 8). [Lib. I in Ev., hom.2, n. 7.] Peti vult hoc quod nos petere et se concedere praenoscit. Importune igitur orare nos admonet, et hoc inspirat ut petatur; hoc autem requirit ut cor audientium excitet ad orationem. Cum ad orationis studium discipulos Veritas instrueret, ait Patri; Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). [Moral. XXVII, c. 39, n, 65. Possunt per coelum hi qui in coelestibus sunt conditi angelici spiritus designari, ut nimirum voluntas Dei sicut a superiori creatura agitur, ita in omnibus etiam ab humana infirmitate servetur. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11). [Moral. lib. XXIV, c. 7. n. 13.] Ecce et nostrum dicimus, et tamen ut nobis detur Dominum exoramus. Noster quippe fit cum accipitur, qui tamen Dei est quia ab illo datur. El Dei ergo est ex munere, et noster fit veraciter per acceptionem. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). [Moral lib. X, c. 15, n. 30.] Ut profecto bonum, quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc ergo vere sine macula in oratione faciem levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa ex proprio zelo sunt retinemus. Gravi confusione mens nostra orationis suae tempore deprimitur, si hanc aut sua operatio adhuc inquinat, aut alienae nequitiae servatus dolor accusat;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
