Latin
95.22.61 to 95.22.96
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.22.61-96
Unproofread scanNot analysed yet
quae duo quisque dum terserit, ad ea quae subnixa sunt protinus libens exsurgit. Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13). [Moral. III, c. 5, n. 6.] Neque enim in tentationem Veritas inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit; sed tamen in tentationem quasi ejus inducere est a tentationis nos illecebra non munire. Tunc quippe nos omnipotens Deus in tentationis laqueum non inducit, cum tentari ultra quam possumus non permittit. (Lib. I in Ev. ,hom. 2, n. 5;) Dum turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transeuntem sentimus; cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus ut lucem restituat, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. (Moral. lib. XVIII, c. 5, n. 10.) Valde namque apud Dominum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio. Jeremias propheta ait: Scrutemur vias nostras, et quaeramus. et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelum (Thren. III, 40). Vias etenim nostras scrutari est cogitationum interna discutere; corda vero cum manibus levat qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat [et manus non levat;] quisquis vero operatur et non orat, manus levat et cor non levat. Joannes apostolus ait: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum (I Joan. III, 21). Tunc ergo fiduciam cor in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit. (Moral. X, 15, n. 27.) Cor quippe nos in petitione reprehendit, cum resistere praeceptis ejus quem postulat meminit; et oratio fit exsecrabilis, cum a censura avertitur legis; quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus, cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus. (Num. 28.) In oratione hoc est salubre remedium, ut cum mens se ex memoria culpae reprehendit, hoc prius defleat quod erravit;