Latin
Book 3, Chapter 24
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.24
Unproofread scanNot analysed yet
De non reddendo matum pro malo. (Moral. lib. X, c. 6, n. 8.) In utroque scriptum est Testamento: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16; Matth. VII, 12): quibus utriusque Testamenti mandatis per unum malitia compescitur, per aliud benignitas prorogatur [Ed. ,praerogatur]; ut quod non vult malum pati quisque non faciens, cesset a nocendi opere: et rursum, bonum quod sibi fieri appetit impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur: ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens ferveal, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Cum quisque cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipse tolerare, sollicita se intentione circumspicit ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet; ne ambitio cogitationem laniet; cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet. Cavendum summopere est ne cujusquam cor luxuria polluat, et subjectum desideriis per illicita corrumpat. Ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet. Ne invidia mordeat, et alienis felicitatihus aemula sua se face consumat. Sollicita se quisque circumspectione custodiat, ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque ad lasciviam obtrectationis extendat. Ne odium malitia excitet, et os usque ad jaculum maledictionis irritet. Cum quisque cogitat ut ea alteri faciat, quae ipse sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona et bonis meliora respondeat: ut erga prpcaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat, et malitiae peste lan guentibus gratiam benignitatis ostendat [Ed. ,impendat]. Convenit fidelium unicuique ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat, et errantibus viam rectitudinis ostendat. Ut afflictos verbo et compassione mulceat, ut accensos in hujus mundi desideriis increpatione restringat. Unusquisque fidelium sic ea quae tacet toleret, no tamen in animo virus doloris occultet. Sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excedat. Ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed haec impendendo non tumeat. Sicque in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat.