# Sententiarum Libri Quinque 95.25.26-44

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.25.26 to 95.25.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.25.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.25.26

IV, 3, 4). Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. Saepe nonnulli, dum quaedam specialiter dona percipiunt, superbiendo donum concordiae, quod majus est, amittunt: ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat abstinendo contemnat. In Evangelio Veritas ait: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Saepe aves unius ejusdemque generis sese socialiter volando non deserunt, congregatim animalia bruta pascuntur, quae si solerter aspicimus, concordando sibi irrationalis natura indicat, quantum malum per discordiam rationalis natura committat, quando haec a rationis intentione perdidit quod illa motu naturali custodit. David propheta dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Ps. CXXXVIII, 21, 22). Inimicos etenim Dei perfecto odio odisse est, et quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare. Admonendi sunt pacati, ne si ad correptionis verba prosiliant, temporalem parem sibi perturbare formident. Rursum admonendi sunt ut eamdem pacem dilectione integra intrinsecos teneant, quam per invectionem voci sibi extrinsecus turbant. Provide David propheta utrumqne se perbibet servare, eum dicit: Cum his qui oderunt parem eram pacificus, dum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ps. CXIX, 7). Ecce et loquens impugnatus erat pacificus, quia nec insanientes cessabat reprehendere, nec reprehensos egligebat amare. Concordiam pacis Paulus commendans ait: Si fieri potest, quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Hortaturus enim discipulos, ut pacem cum hominibus haberent, praemisit dicens: Si fieri potest, atque subjunxit: Quod ex vobis est: difficile quippe erat, ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
