Latin
95.25.45 to 95.25.60
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.25.45-60
Unproofread scanNot analysed yet
Cum temporalis pax in pravorum cordibus ex nostra increpatione confunditur, inviolata necesse est ut in nostra corde servetur. Recte itaque Apostolus ait: Quod ex vobis est; ac si dicat: Quia pax ex duarum partium consensu subsistit, ut si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen in vestra qui corripitis mente teneatur. Idem Paulus rursum discipulos admonet, dicens: Si quis non obevit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III, 14). Atque illico subjunxit: Et nolite, ut inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem (Ibid. ,XV). Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa ilium medullitus custodite; ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a vestris cordibus neo abnegata discedat. (Reg. Past. ,part. III. c. 23.) In Evangilio Dominos dicit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). E diverso namque colligant homines; quia si Dei vocantur filii qui pacem faciunt, proculdubio Satanae sunt filii qui confidunt. Admonendi ergo sunt qui faciendae pacis studiis occupantur, ut pravorum mentibus prius amorem debeant internae pacis infundere, quatenus eis postmodum valeat exterior pax prodesse.