# Sententiarum Libri Quinque 95.28

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.28

De simplicitate. (Reg. Past., part. III, c. 11.) Admonendi sunt simplices ut studeant nunquam falsa dicere, sed ut noverint, nunquam vera reticere: sicut enim saepe dicentem falsitas laesit, ita nonnunquam quibusdam audita vera nocuerunt. Admonendi sunt simplices ut sicunt fallaciam semper utiliter vitant, ita veritatem semper utiliter proferant. Admonendi sunt ut simplicitatis bono prudentiam adjungant quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentia non amittant. Hinc namque per doctorem gentium dicitur: Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo (Rom. XVI, 19). Electos suos per semetipsam Veritas admonet, dicens: Estate prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16), quia videlicet in electorum cordibus debet et simplicitatem columbae astutia serpentis acuere, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperare: quatenus nec seducti per prudentiam calleant, nec ab intellectus studio ex simplicitate torpescant. (Moral. lib. XII, c. 39, n. 44.) Nil simplici corde felicius quia quo innocentiam erga alios exhibet, nil est quod pati ab aliis formidet: habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis simplicitatem suam, nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. Bene per Salomonem dicitur: In timore Domini fiducia fortitudinis (Prov. XIV, 26.); qui et rursum ait: Secura mens quasi juge convivium (Prov. XV, 15). Quasi enim continuatio refectionis est ipsa tranquillitas securitatis. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). [Reg. Past., part. III, c. 11.] Fiducia quippe magnae securitatis est simplicitas actionis, quoniam sanctus Spiritus disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I, 5)

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
