# Sententiarum Libri Quinque 95.29

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.29

De intentione cordis et corporis. (Moral., lib. XXVIII, c. 11, n. 30.) Lucerna corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita num probra. illustrantur actionis, sicut Veritas ait: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI. 22). Per oculum exprimitur praeveniens opus suum cordis intentio; quae priusquam se in actione exerceat hoc jam quod appetit contemplatur. Quid denique appellatione corporis designatur, nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam quasi intuentem oculum sequitur? Si recte intenditur per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiamsi minus bonum esse videatur. Nam si oculus nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit, quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, et si splendere coram hominibus cernitur, apud examen tamen interni judicis obscuratur. Si lumen, inquit, quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Ibid. 23)? Quia si hoc quod bene hos agere credimus ex mala intentione fuscamus, quanta ipsa mala sunt, quae mala esse etiam cum agimus, non ignoramus? Si igitur ibi nil discernimus ubi quasi discretionis lumen tenemus, qua caecitate in illa offendimus quae sine discretione perpetramus? Vigilanti cura per cuncta opera intentio nobis nostra pensanda est, ut nil temporale in his quae agit appetat; totam se in soliditate aeternitatis figat: ne si extra fundamentum actionis nostrae fabrica ponitur, terra dehiscente solvatur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
