# Sententiarum Libri Quinque 95.3

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.3

Qualiter sacra Scriptura maledicti promat sententiam. (Moral. IV, I, n. 1.) Cum certo novimus quod maledictum Scriptura sacra prohibet, cur recte aliquando fieri dicimus quod vitari eodem sacro eloquio non ignoramus? Sed sciendum nobis est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum judicio justitiae, ipso primo homine peccante, prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi (Gen. XII, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Et rursum: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Deus omnipotens maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur; quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae. Cum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitia exam nis erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant feriri [Ed., ferire], cognoscunt: et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Petrus apostolus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Qui enim non ait, est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se haec di isse signavit. Elias denique duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos (IV Reg. I, 10). Quorum utrorumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit; et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus subsequens testificatur qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculator. (Num. 3.) Si subtiliter beati uniuscujusque, qualiter in Scriptura sacra maledicti promat sententiam, verba pensamus, non est ejus maledictio ex malitia delinquentis, sed ex rectitudine judicis; non est ira commoti, sed doctrina tranquilli. Qui enim tam recta maledicens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed doctrinae magisterium impendit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
