Latin
Book 3, Chapter 30
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.30
Unproofread scanNot analysed yet
De mansuetudine. (Reg. Past. ,p. III, c. 16.) Plerumque mansueti vicinum et quasi juxta positum torporem desidiae patiuntur, ac per nimiam resolutionem lenitatis, ultra quam necesse est, vigorem districtionis emolliunt. Et saepe mansueti dissolutionis torpescunt taedio, quia eorum virtuti vitium latenter adjungitur. Sed admonendi sunt ut fugiant quod juxta ipsos est, et amplectantur sollicitudinem, quae acuat multae benignitatis incuriam. Idcirco sanctus Spiritus in columba nobis est et in igne monstratus, quia videlicet omnes quos implet et columbae simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes exhibet. Nequaquam sancto Spiritu plenus est qui aut in tranquillitate mansuetudinis fervorem aemulationis deserit, aut rursum in aemulationis ardore virtutem mansuetudinis amittit. Vas electionis Paulus apostolus duobus discipulis non diversa tamen adjutoria praedicationis impendit. Timotheum namque admonens ait: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Titum quoque admonet dicens: Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio (Tit. II, 15). Quid est quod doctrinam suam magister egregius tanta arte dispensat, ut in exhibenda hac alteri imperium, atque alteri patientiam proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et paulo ferventioris vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat; hunc per lenitatem patientiae temperat. Illi quod deest jungit, huic quod superest subtrahit. Illum stimulo impellere nititur, hunc freno moderatur. Magnus quisque susceptae Ecclesiae colonus alios palmites, ut crescere debeant, rigat; alios cum plus justo crescere conspicit, resecat: ne aut non crescendo fructus non ferant, aut immoderate crescendo quos protulerint amittant