Latin
95.31.23 to 95.31.44
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.31.23-44
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit. Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet; quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans Auctori suo se subditum humilius exhiberet. Notandum nobis summopere est quod primis hominibus a Domino dictum est: Ex omni ligno paradisi edite [Ed. ,comedite], de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Gen. II, 16). Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa jejunat. (Num. 28.) Scriptum est in libro Salomonis: Melior est obedientia quam victimae (I Reg. XV, 22). Obedientia quippe victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae [Ed. ,obedientia] demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola obedientia est quae fidei meritum possidet, qua sine [Ed. ,sine qua] quisque infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI, 28). Vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Virtutem obedientiae Veritas commendans, ait: Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras; quia de caelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. ,VI, 37). Quid enim? Si suam faceret, eos qui ad se veniunt, repulisset? Quis nesciat, quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet?