Latin
Book 3, Chapter 32
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.32
Unproofread scanNot analysed yet
De verecundia. Verecundas mentes aliquando ad meliorem vitam exhortatio lenis et modesta componit, quia plerumque ad eorum conversionem sufficit quod eis doctor mala sua saltim leniter ad memoriam reducit (Reg. Past. ,part. III, c. 7). Plerumque major profectus verecundis adjicitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi ex latere tangatur. Verecundantem quippe plebem per prophetam Dominus refovet, dicens: Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrium viduitatis tuae non recordaberis, quia dominabitur tui, qui fecit te (Isai. LIV, 4). Paulus apostolus, egregius scilicet praedicator, culpas verecundantium quasi compatiens reprehendit, dicens: Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati enim eratis (Philipp. IV, 10). Egit itaque doctor egregius ut verecundantium culpas medicinali benignitate sanaret, dum eorum negligentias sermo mollior temperando velaret. Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono (Lib. I, in Ezech. ,homil. 10, n. 17). Erubescere enim malum, sapientiae est; bonum vero erubescere, fatuitatis. Unde scriptum est: Qui me erubescit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua (Luc. IX, 26). Quidam sapiens ait: Est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Qui enim verecundans erubescit, poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit; qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit.