Latin
95.34.35 to 95.34.54
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.34.35-54
Unproofread scanNot analysed yet
Admonendi sunt qui sua misericorditer tribuunt, ne cogitatione tumida super eos se quibus terrena largiuntur extollant; et ne idcirco se meliores aestiment, quia contineri per se caeteros vident. Qui possessa misericorditer tribuunt, a coelesti Domino dispensatores se positos subsidiorum temporalium agnoscant; et tanto humiliter praebeant, quanto et aliena esse intelligunt que dispensant. Ne in benefactis largitores immoderatius gaudeant, audiant quod scriptum est: Cum feceritis· omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII, 10). Ac ne largitatem tristitia corrumpat, audiant quod scriptum est: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Ne largitores eleemosynarum impensae gratiae vicissitudinem requirant, audiant quod scriptum est: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te invitent, et fiat tibi retributio; sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, coecos; et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi (Luc. XIV, 22 seq.) . Ne quae praebenda sunt citius sero praebeant largitores, audiant quod scriptum est: Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Proverb. III, 28). Ne sub obtentu largitatis ea quae possident inutiliter distributores spargant, audiant quod scriptum est: Sudet in manu tua eleemosyna. Et ne, cum multa necesse sint, pauca largiantur, audiant quod scriptum est: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Ne, cum pauca oportet, plurima praebeant largitores, et ipsi postmodum minime inopiam tolerantes, ad impatientiam erumpant, audiant quod scriptum est: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 13, 14). Cum igitur dantis mens inopiam ferre nescit, si multa sibi subtrahit, occasionem contra se impatientiae exquirit.