# Sententiarum Libri Quinque 95.34.55-77

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.34.55 to 95.34.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.34.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.34.55

Prius praeparandus est patientiae animus, et tunc, aut multa sunt, aut cuncta largienda, ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissa largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens, perdat. Ne omnino distributores nihil eis praebeant quibus conferre aliquid parum debent, audiant quod scriptum est: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). Et ne saltim aliquid praebeant quibus omnino conferre nihil debent, audiant quod scriptum est: Da bono, et non receperis peccatorem, bene fac humili, et non dederis impio (Eccli. XII, 4). Per quemdam dicitur sapientem: Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. IV, 17). Panem enim, et vinum suum peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia, pro eo quod sunt iniqui, impendit. Nonnulli hujus mundi divites, cum fame crucientur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. Qui vero indigenti etiam peccatori panem suum, non quia peccator, sed quia homo est, tribuit, nimirum non peccatorem, sed justum nutrit, quia in illo non culpam, sed naturam diligit. Qui sua misericorditer largiuntur, sollicite custodire studeant, ne cum commissa peccata eleemosynis redimunt, adhuc redimenda committant; ne venalem Dei justitiam aestiment, si cum curant pro peccatis nummos tribuere, arbitrentur se posse inulte peccare. Plus est anima quam esca, et corpus, scilicet, quam vestimentum (Matth. VI, 25). Qui ergo escam atque vestimentum pauperibus largitur, sed tamen animae vel corporis iniquitate polluitur, quod minus est justitiae obtulit, et quod majus est praebuit culpae. Sua enim Deo dedit, et se diabolo praebuit. Sollicite perpendere studeamus, quia et eos quos nunc inopes cernimus, abundantes quandoque videbimus; et qui abundantes aspicimur, si largiri negligimus, quandoque inopes erimus (Moral. lib. XXI, c. 19, n. 30). Qui nunc temporale subsidium pauperi tribuit, ab eo postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
