Latin
95.34.78 to 95.34.89
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.34.78-89
Unproofread scanNot analysed yet
Restat ergo ut nunquam elatio surgat ex eleemosyna, quando videlicet dives ex eo quod pauperi tribuit, agit ut in perpetuum pauper non sit. Honorate quos pauperes cernitis, et quos foris conspicitis despectos saeculi, intus arbitramini amicos Dei (Lib. II, in Evang. ,homil. 40, n. 12). Cum his participamini quod habetis, ut quandoque dignentur vobiscum comparticipari quod habent (Moral. lib. X, c. 6, n. 8). Electus quisque sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat. Ne cum terrena largitur, suam plusquam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret.