# Sententiarum Libri Quinque 95.35

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.35

De passione electorum et compassione proximorum. Sancti viri tribulationum bello deprehensi, uno eodemque tempore alios ferientes, atque alios suadentes feriunt (Moral. lib. III, c. 21, n. 39). Illis opponunt scutum patientiae, istis jacula intorquent doctrinae. Ad utrumque pugnandi modum mira virtutis arte electi viri se erigunt, quatenus et intus sapienter doceant, et foras fortiter adversa contemnant: hos docentes corrigant, illos tolerantes premant. Electi viri insurgentes hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt. Illis resistunt, ne et alios subtrahant; istis metuunt, ne vitam rectitudinis funditus perdant. Videamus castrorum Dei militem Paulum apostolum contra utrumque praeliantem (Ibid., n. 40). Ait namque: Foris pugnae, intus timores (II Cor.·VII, 5). Enumerat bella, quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). In hoc spirituali bello quae contra adversarium Paulus spicula intorqueat, adjungat: In labore, et aerumna, in vigiliis multis; in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate (Ibid.). Inter multimoda certamina deprehensus Vas electionis dicat, quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Ait enim. Praeter illa qum extrinsecus sunt, instantia mea quotid lana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce et bella fortiter suscipit, et tuendis se per compassionem proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impertitur. Pensetur cujus laboris Sit Paulum apostolum uno eodemque tempore et foris adversa tolerare, et intus infirma protegere. Foris pugnas patitur, quia verberibus scinditur, catenis ligatur; intus metum tolerat, quia passionem suam, non sibi, sed discipulis obesse formidat. Aliorum casus Apostolus in propria passione metuebat, ne dum et ipsum discipuli afflictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. Unde eisdem scribit, dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scilis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). O immensa charitatis viscera Pauli apostoli! despicit passiones quas ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli ia corde patiantur. In se contemnit vulnera [corporis, et in aliis vulnera] medetur cordis. Habent hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae; et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docentes praevident, et quasi percussi quidam magni medici aegrotant. Ipsi tolerant scissuras vulneris, et aliis proferunt medicamenta sanitatis. Valde autem minoris laboris est, aut docere, cum nihil toleras, aul tolerare, cum nihil doces. Sancti viri ad utrasque passionum se vel compassionum pugnas solerter extendunt; et cum tribulationibus fortasse feriuntur, sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent ne proximorum interiora lacerentur. Dum viri fortes in acie assistunt, illic jaculis adversantia pectora feriunt; hinc scuto postpositos debiles tuentur. Atque ita utrubique velocitate circumspectionis invigilant, quatenus et ante se audaces confodiant, et post se trepidos a vulnere defendant.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
