Latin
Book 3, Chapter 36
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.36
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sit jubilum. Jubilum dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, hec sermonibus aperiri, et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur (Moral. ,lib. XXIV, c. 6, n. 10). David propheta intuens electorum animas tantum gaudium mente concipere, quantum sermone non valent aperire, ait: Beatus populus, qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16). Non enim ait, qui loquitur, sed qui scit, quia sciri quidem jubilatio intellectu potest, sed dictu exprimi non potest. Per jubilum sentitur quod ultra sensum est; et cum vix ad contemplandum sufficiat conscientia sentientis, quomodo ad exprimendum sufficit lingua dicentis?