Latin
Book 3, Chapter 38
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.38
Unproofread scanNot analysed yet
De bonorum concordia. Tunc charitas a jugo culpae liberos reddit, cum vicissim nos nostro per amorem servitio subjicit, cum et aliena bona nostra credimus, et nostra aliis quasi sua offerentes exhibemus (Reg. Past. ,part. III c. 22). Certissime sciant homines quia quantislibet virtutibus polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Scriptum est: Fructus enim spiritus est, charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22). Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Unde idem Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Hinc iterum dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (I Cor. III, 3).