# Sententiarum Libri Quinque 95.40

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.40

De legendi assiduitate. Scriptura sacra lectoris sui animum ad coelestem patriam vocat, atque a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat; dictisque obscurioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur (Moral. lib. XX, c. 1, n. 1). Tanto amplius sancta Scriptura diligitur, quanto amplius meditatur, et usu legendi fastidium tollit; lectorisque animum verbis humilibus adjuvat, sublimibus levat. Scriptura sacra aliquomodo cum legentibus crescit, a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur (Lib. I in Ezech., homil. 10, n, 2). Ad Ezechielem prophetam dicitur: Fili hominis quodcunque inveneris comede (Ezech. III, 1). Quidquid enim in sacra Scriptura invenitur edendum est, quia et ejus parva simplicem componunt vitam, et ejus magna subtilem aedificant intelligentiam. Praecepta Scripturae sacrae legendo reviviscimus, qui mortui inculpa jacebamus (Lib. I in Ezech., homil. 7, n. 16). Unde omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In oeternum non obliviscar sermones tuos quia in ipsis vivificasti me (Psal. CXVIII, 93). Sacra Scriptura in tenebris vitae praesentis facta est nobis lumen itineris (Lib. I in Ezech., hom. 7, n. 17). Hinc enim Petrus ait: Cui bene facitis intendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco (II Petr. I, 19). Cum legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae lepidus videtur, sensus divini eloquii ejus mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectu luminis emittit (Lib. I in Ezech., hom. 7, n. 8). At vero si bene vivendi ordinem quaerat, et per gressum cordis inveniat, quemadmodum pedem boni operis ponat, lanium in sacro eloquio profectum invenit, quantum apud illud ipse profecerit. Plerumque fit, ut Scripturae sacrae verba esse mystica quisque sentiat, si accensus per contemplationis gratiam semetipsum ad coelestia suspendat. Mira enim atque ineffabilis sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur. Cum eloquiis sacris intendimus, plerumque malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae ocules a luce intimae visionis obscurent (Moral. lib. XVI, c. 18, n. 23). Bene Isaac patriarcha designat, cum puteos, quos pro haurienda aqua foderat, Allophyli terrae congerie replebant (Gen. XXVI, 15). Nos nimirum quasi puteos fodimus, cum in Scripturae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. In mandaturum Dei praescrutatione insidias malignorum spirituum Psalmista pertulerat, cum dicebat: Declinate a me, maligni, et praescrubator mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 115). Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei praescrutari non poterat, cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Lectores sacri eloquii, dum foris ambigunt quod disponant mente, semper quasi ad tabernaculum redeunt, et velut coram testamenti arca Dominum consulunt, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant (Moral. lib. XXIII, c. 20, n. 38)

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
