# Sententiarum Libri Quinque 95.43

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 3, Chapter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.43

De taciturnitate. Lingua discrete frenanda est, non insolubiter obliganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7; Moral. lib. VII, c. 37, n. 61). Ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. De tacendi atque loquendi censura per Salomonem dicitur: Tempus loquendi, et tempus tacendi (Eccle. III, 7). Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat, aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quanta sit utilitas taciturnitatis silentium, Psalmista considerans ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXLIX, 3). Non enim poni ori suo parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde et nobis cante dicendum est, quatenus os discretum et congruo [tempore vox aperiat, et rursum congruo] taciturnitas claudat. Sollicite studeant nimis taciti, non solum quales foras ostendero, sed etiam quales se debeant intus exhibere, ut plus ex cogitationibus occultum judicium, quam ex sermonibus reprehensionem metuant proximorum (Reg. Past., part. III, c, 14). Insinuari nimis tacitis debet, quia dum quaedam vilia incaute fugiunt, occulte deterioribus implicantur. Nam saepe linguam quia immoderatius frenant, in corde gravius multiloquium tolerant. Ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenia custodia indiscreti silentii angustat. Plerumque nimis taciti tanto latius in cogitationibus diffluunt, quanto se esso securius aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Nunnunquam mens taciti in superbiam tollitur, et quos loquentes audit, quasi infirmos despicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat, non agnoscit. Plerumque contingit ut meus nimium taciti linguam premat, mentem elevet. Et cum suam nequitiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quante et secretius accusat. Saepe nimis taciti, cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias tranquille lingua diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant. Nam cum putredo, quae interius fervet, ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Scire debent qui plusquam expedit tacent ne inter molesta quae tolerant, dum linguam tenent, vim doloris exaggerent. Monendi enim sunt ut si proximos sicut se diligunt, minime illis taceant, unde eos juste reprehendunt. Vocis medicamine utrorumque saluti concurritur, dum ab illo qui infert actio prava compescitur, et ab hoc qui sustinet doloris fervor vulnere aperto temperatur. Qui proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt; et eo mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant curare noluerunt.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
