# Sententiarum Libri Quinque 95.46.26-55

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.46.26 to 95.46.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.46.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.46.26

Per Jeremiam dicitur, cum Judeae singula delicta pensarentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Divisas quippe ex oculis aquas deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet; sed dum nunc hujus, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur. Admonendi sunt timore formidinis oppressi, ut de misericordia quam postulant praesumant, ne vi immoderatae afflictionis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quod suo judicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum est: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCXIV, 2). Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). Sancti viri, in co quod se peccasse meminerunt, quia pertimescunt et deflent, quid aliud quam corpus cooperiunt (Lib. I in Ezech. homil. 4, n. 5)? Qui facta carnalia per superducta bona opera districto examine abscondunt. Scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Peccata enim tegimus, cum bona facta malis actibus superponimus. Omne enim quod operitur, inferius ponitur; et hoc unde operitur, desuper ducitur. Quando ergo abdicamus mala quae fecimus, et eligimus bona quae facimus quasi tegimen illi rei superducimus, quam videri erubescimus. Sancti viri adhuc in hac vita constituti habent, quod ante Dei oculos operire debeant, quia omnino est impossibile ut aut in opere, aut in locutione, aut in cogitatione nunquam delinquant (Lib. I in Ezech., hom. 4, n. 6). Per beatum Mosen Dominus ait: Non accipies loco pignoris molam superiorem aut inferiorem (Deut. XXIV, 6.) Superior autem aut inferior mola est spes et timor: spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
