# Sententiarum Libri Quinque 95.47.1-30

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.47.1 to 95.47.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.47.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.47.1

De poenitentia. Omnis peccator in poenitentia duplum habere gemitum debet (Moral. XXXII, c. 3, n. 4). Nimirum quia et bonum quod oportuit, non fecit, et malum quod non oportuit, fecit. Cum ad bona opera non assurgimus, necesse est ut nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus. Per beatum Moysen unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur (Levit. XV, 29, 30). Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus; de altero holocaustum facimus, cum pro eo [quod] bona negligimus, nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus. Beatus Job per flagella proficiens, et a semetipso in magna sui redargutione dissentiens, dicit: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam (Job. XLII, 6). [Poenitentiam] agere est, contemplata summa essentia, nihil aliud quam favillam se cineremque cognoscere (Moral. XXXV, c. 5, n. 6, 7). In cilicio asperitas et punctio peccatorum; in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens justa poena vitiorum. Quia post peccatum carnis contumeliae surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit. Quasi quodam cilicio peccator pungitur, dum in mente sua asperis redargutionum stimulis confricatur. In cinere autem agit poenitentiam, quia ex primo peccato quid per justum judicium factus sit solerter attendit (Moral. IV, 14, n. 26;Job. III, 4). In tenebras diem vertimus, cum, nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per districta poenitentiae lamenta cruciamus, et flendo insequimur quidquid in corde taciti ex delectatione peccamus. Fidelis quisque, dum cogitationes in judicio exquiri subtiliter non ignorat, semetipsum introrsus discutiens, ante judicium vehementer examinat, ut districtus Judex eo jam tranquillus veniat, quo reum suum, quem discutere appetit, pro culpa punitum cernit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
